ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus
et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident
venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram
rege
quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt
pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba
gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan
petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui
venerunt ad te
terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac
habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in
eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit
eum coram eo qui benedicens illi
et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta
annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies
patrum meorum quibus peregrinati sunt
et benedicto rege egressus est foras
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in
Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat
Pharao
et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria
singulis
in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram
maxime Aegypti et Chanaan
e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione
frumenti et intulit eam in aerarium regis
cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus
ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te
deficiente pecunia
quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis
pro eis cibos si pretium non habetis
quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et
ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro
commutatione pecorum
veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus
dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint
nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui
erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne
pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus
singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque
eam Pharaoni
et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti
usque ad extremos fines eius
praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et
idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et
terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis
quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos
famulis et liberis vestris
qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat
nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra
Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in
legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione
fuit
habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen
et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes
dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium
suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo
pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et
veritatem ut non sepelias me in Aegypto
sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra
condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam
quod iussisti
et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel
Deum conversus ad lectuli caput